monumenta.ch > Tertullianus > 4
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, III <<<     >>> V

Caput IV APPARAT EINBLENDEN

1 Atque adeo quasi praefatus haec ad suggillandam odii erga nos publici iniquitatem, iam de caussa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis obiiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui obiiciunt; ut ex hoc quoque sciant omnes in Christianis non esse quae in se non nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes, non dico pessimi optimos, sed iam, ut volunt, compares suos. Respondebimus ad singula quae in occulto admittere dicimur, quae illos palam admittentes invenimus, in quibus scelesti, in quibus vani, in quibus damnandi, in quibus irridendi deputamur. Sed quoniam, cum ad omnia occurrit veritas nostra, postremo legum obstruitur auctoritas adversus eam, ut aut nihil dicatur retractandum esse post leges, aut ingratis necessitas obsequii praeferatur veritati: de legibus prius concurram vobiscum ut cum tutoribus legum. Iam primum quam dure definitis dicendo: Non licet esse vos!
2 Et hoc sine ullo retractatu humaniore praescribitis; vim profitemini et iniquam ex arce dominationem, si ideo negatis licere, quia vultis, non quia debuit non licere. Quod si quia non debet, ideo non vultis licere, sine dubio id non debet licere, quod male fit, et utique hoc ipso praeiudicatur licere, quod bene fit.
3 Si bonum invenero esse, quod lex tua prohibuit, nonne ex illo praeiudicio prohibere me non potest, quod si malum esset, iure prohiberet? Si lex tua erravit, puto, ab homine concepta est; neque enim de coelo ruit. Miramini hominem aut errare potuisse in lege condenda, aut resipuisse et ipsius Lycurgi leges a Lacedaemoniis emendatae, tantum auctori suo doloris incusserunt, ut in secessu inedia de semetipso iudicarit? Nonne et vos quotidie experimentis illuminantibus tenebras antiquitatis totam illam veterem et squalentem silvam legum novis principalium rescriptorum et edictorum securibus truncatis et caeditis? Nonne vanissimas Papias leges, quae ante liberos suscipi cogunt, quam Iuliae matrimonium contrahi, post tantae auctoritatis senectutem heri Severus constantissimus principum exclusit? Sed et iudicatos retro in partes secari a creditoribus leges erant; consensu tamen publico crudelitas postea erasa est et in pudoris notam capitis poena conversa suffundere maluit hominis sanguinem, quam effundere.
4 Quot adhuc vobis repurgandae leges latent, quas neque annorum numerus, neque conditorum dignitas commendat, sed aequitas sola? et ideo cum iniquae recognoscuntur, merito damnantur, licet damnent. Quomodo iniquas dicimus? imo, si nomen puniunt, etiam stultas. Si vero facta, cur in nobis de solo nomine puniunt facta, quae in aliis de admisso, non de nomine probata defendunt? Incestus sum, cur non requirunt?
5 infanticida, cur non extorquent? in deos, in Caesares aliquid committo, cur non audior? Nulla lex vetat discuti quod prohibet admitti; quia neque iudex iuste ulciscitur, nisi cognoscat admissum esse quod non licet; neque civis fideliter legi obsequitur, ignorans, quale sit, quod ulciscitur. Nulla lex sibi soli conscientiam iustitiae suae debet, sed eis, a quibus obsequium exspectat.
6 Caeterum suspecta lex est, quae probari se non vult, improba autem, si non probata dominetur.